ledb

Sólo estamos buscando al Hombre.
No necesitamos otros mundos. Necesitamos espejos.
No sabemos qué hacer con los otros mundos.
Un sólo mundo, el nuestro, nos es suficiente; pero no podemos aceptarlo tal y como es.
Solaris ~ Stanisłav Lem

jueves, 8 de octubre de 2015

Planctus de obitu Karoli | A solis ortu usque ad occidua

1 A solis ortu usque ad occidua
littora maris planctus pulsat pectora.
Heu mihi misero!

2 Vltra marina agmina tristitia
tetigit ingens cum merore nimio.
Heu mihi misero!

3 Franci, Romani atque cuncti creduli
luctu punguntur et magna molestia.
Heu mihi misero!

4 Infantes, senes, gloriosi praesules
matrone plangunt detrimentum Caesaris.
Heu mihi misero!

5 Iam iam non cessant lacrimarum flumina,
nam plangit orbis interitum Karoli:
Heu mihi misero!

6 pater communis orfanorum omnium,
peregrinorum, uiduarum, uirginum.
Heu mihi misero!

7 Christe, caelorum qui gubernas agmina,
tuo in regno da requiem Karolo.
Heu mihi misero!

8 Hoc poscunt omnes fideles et creduli,
hoc sancti senes, uiduae et uirgines.
Heu mihi misero!

9 Imperatorem iam serenum Karolum
telluris tegit titulatus tumulus.
Heu mihi misero!

10 Spiritus sanctus, qui gubernat omnia,
animam suam exaltet in requiem.
Heu mihi misero!

11 Ve tibi Roma Romanoque populo
amisso summo glorioso Karolo.
Heu mihi misero!

12 Ve tibi sola, formosa Italia,
cunctisque tuis tam honestis urbibus.
Heu mihi misero!

13 Francia diras perpessa iniurias
nullum iam talem dolorem sustinuit:
Heu mihi misero!

14 quando augustum facundumque Karolum
in Aquisgrani glebis terrae tradidit
Heu mihi misero!

15 nox mihi dira iam retulit somnia
diesque clara non adduxit lumina
Heu mihi misero!

16 quae cuncti orbis christiani populi
uexit ad mortem uenerandum principem.
Heu mihi misero!

17 O Columbane, stringe tuas lacrimas
precesque funde pro illo ad dominum.
Heu mihi misero!

18 Pater cunctorum, misericors dominus,
ut illi donet locum splendidissimum.
Heu mihi misero!

19 O deus cunctae humanae militiae
atque caelorum, infernorum domine:
Heu mihi misero !

20 in sancta sede cum tuis apostolis
suscipe pium, o tu Christe, Karolum.
Heu mihi misero!



No hay comentarios:

Publicar un comentario

Sin comentarios, no sabré si lo has leído o no.
Igualmente, no sabré si te ha gustado o no.
Si te ha gustado y quieres más como esto, comenta en tal sentido.
Si te provoca ganas de vomitar y no quieres ver más como esto, ¡comenta en tal sentido!
Así que ya sabes, alza tu alarido: